EVERGETES

EVERGETES
EVERGETES
cognomen Ptolemaei III. Aegyptiorum Regis, qui Philadelpho successit, a maximis eius in Graecas civitates meritis impositum nec non Ptolemaei VII. qui et Physcon cognominatus. Vide Ptolemaeus. Sed et aliis quoqueve Principibus, ob insigne quoddam beneficium in Deos aut homines collatum, id tributum cognomen passim apud Vett. legimus. Certe in marmoribus Oxoniensibus laudatur Dionysius quidam, ΕΓΕΣΓΕΤΗΕ ΘΕΟΙΣ ΠΑΤΠΙΟΙΣ, et Clenodemus ΕΓΕΠΓΕΤΗΣ ΤΟΓ ΤΕ ΙΕΠΟΓ ΚΑΙΔΗΛΙΩΝ. Iam, si Iosepho credimus Antiqq. l. XI. c. 6. Artaxerxes Persarum Rex Mardochaeum Iudaeum, ob detectam Eunuchorum in se conspirationem, Εὐεργετην καὶ Σωτῆρα suum, quae duo Veteribus saepe coniungi, animadvertit ad Arnob. adv. Gentes Desid. Heraldus publico edicto vocavit. Sed solebant hoc laudis maxime Regibus suis impertire prisci, praecipud Graeci, ad omne genus assentandi convitiandiqueve, pro innata genti levitate, compositi. Ita Philippum Macedonem Regem inter alia Εὐεργέτην quoqueve a Graecis dictum esse Demosthenes auctor est de Coron. Verum potiori iure alter Macedoniae Rex Antigonus, qui Tutor et Δόσων dictus est, communi Graeciae consensu id cognomen est adeptus, ob clementiam sc. in Spartanos exercitam, Polyb l. 5. c. 9. Sed iam ante Antigonum Athenienses Demetrium Poliorcetem eodem elogio honoravêrunt; Plutarch. in Demetrio, ut et Antiochum Epiphanem, Samaritani, Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 7. Quin etiam Nilum, et Osirim, sic appellatum esse, dicas ex Iuliano Orat. 3. et Plutarch. Il. et Osir. Inprimis vero, ut dictum hoc cognomine a patre avoqueve distingui se voluit Ptolomaeus Philadelphi fil. Aegypti Rex, ob causam Hieronymo indigitatam in Danielem c. 2. Cuius exemplo nepos eius VII. huius nominis, ob saginam ventris Φύσκων nominatus, Evergetes II. ab adulatoribus cognominari amavit, ab Alexandrinis Κακεργετης porius, ob summam crudelitatem, dictus, Athen. l. 12. c. 27. Et quidem huius est nummus iste apud Goltzium, ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΠΤΟΛΕΜΑΙΟΓ ΦΓΣΚΟΝΟΣ ΕΓΕΠΓΕΤΟΓ. Nec Aegypti solum, sed etiam Syriae Reges praeclari huius cognomenti gloriam affectasse, liquet ex nummis Alexandri Eupatoris, Demetrii Philometoris Callinici, Philippi Philadelphi, Antiochi Eusebis. Imo et Mithridatem, Ponti Regem, magni Mithridatis Patrem, eodem cognomine usum fuisse, praeter Strab. l. 10. p. 477. et Apptan. in Mithrid. docent nummi, in quibus scriptum, ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΜΙΘΠΑΔΑΤΟΓ ΕΓΕΠΓΕΓΟΓ. Quorum exemplum postmodum aemulati Reges Regum Arsacidae, uti similiter numismata illorum docent, ut alios omittam. Tandem, cum Orbis imperio Caesares poriti eslent, ad istos hunc adulando morem a Regibus suis Graeci transtulêre. HInc Philo Iudaeus Augustum, et Caium, Athenienses Hadrianum, hoc cognomine decorasse leguntur, in Flacc. in l. ad Caium, et nummo eximio, quem tamen ob nimiam inscriptionis insolentiam suspectum nonnulli non immerito habent. Vide plura hanc in rem apud Seb. Feschium IC. Ep. ad Toh. Hollander. quâ nummum Pylaemenis Evergetae Regis Paphlagoniae erudite exponit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Antíoco VII Evergetes — Saltar a navegación, búsqueda Antíoco VII Evergetes Rey seléucida Tetradracma de Antíoco Sidetes con la cabeza del rey a derecha y la inscricpión ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΑΝΤΙΟΧΟΥ ΕΥΕΡΤΕΤΟΥ en el anverso, y la diosa Palas, con lanza y una …   Wikipedia Español

  • Mitrídates V Evergetes — Para otros usos de este término, véase Mitrídates. Mitrídates V Evergetes fue el séptimo rey del Ponto, que reinó entre los años 150 a. C. y 121 a. C. Hijo de Farnaces I del Ponto y sobrino de Mitrídates IV Filopator.[1]… …   Wikipedia Español

  • Período helenístico de Egipto — Período helenístico (o alejandrino), es un término acuñado a mediados del siglo XIX por el historiador alemán Johann Gustav Droysen para designar el período histórico comprendido entre la muerte de Alejandro Magno (323 a. C.) y la de… …   Wikipedia Español

  • Ptolomeo VIII — Faraón de la Dinastía Ptolemaica Ptolomeo VIII. Didracma de plata Reinado 170 a 163 a. C …   Wikipedia Español

  • Faraones de Egipto — Anexo:Faraones de Egipto Saltar a navegación, búsqueda Lista de faraones del Antiguo Egipto; que comprende desde la época final del periodo protodinástico (antes de 3050 a. C.), hasta la conclusión de la dinastía ptolemaica, cuando Egipto se… …   Wikipedia Español

  • Ptolomeo VI — Faraón de la Dinastía Ptolemaica Reinado 181 a 145 a. C. Fallecimiento 145 a. C …   Wikipedia Español

  • Anexo:Faraones de Egipto — Lista de faraones del Antiguo Egipto; que comprende desde la época final del periodo protodinástico (antes de 3050 a. C.), hasta la conclusión de la dinastía ptolemaica, cuando Egipto se convirtió en una provincia de Roma (año 30 a. C.) Está… …   Wikipedia Español

  • Berenice II de Egipto — Saltar a navegación, búsqueda Berenice II. Berenice II (h. 269 a. C. 221 a. C.) era hija del rey Magas de Cirene y de Apama, hija de Antíoco I Sóter. Su matrimonio con …   Wikipedia Español

  • Cleopatra III — Reina y Corregente de la Dinastía Ptolemaica Cleopatra III, Cleopatra II, Ptolomeo VIII y Horus. Relieves del templo de Kom Ombo, Egipto Reinado …   Wikipedia Español

  • Diodoto Trifón — Saltar a navegación, búsqueda Diodoto Trifón Rey seléucida Moneda de Diodoro Trifón. Reinado 142 138 a. C …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”